- VASCA
- VASCAapud Solinum, c. 5. Termitanis locis insula est arundinum ferax, quae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias sacias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi: seu vascas, quae foraminum numeris praecentorias antecedunt etc. tibia est Servio, in l. 11. Aen. v. 737. quam πλαγίαυλον Graeci, tibiam curvam Virg. loc. cit. obliquam Plinius, l. 16. c. 36. appellant. Symphoniacorum fuit, iuxta Servium, et Midae Phrygis, an Panis, inventum, quorum illud Plinio, hoc Theocrito visum. Pollux ex loto et apud Libyas primum fatam scribit. Certe plagiaulos a Phrygia tibia, quae tamen et ipsa quoque curva sive obliqua, et instar illius cornu habebat additum, (de quo vide supra, voce Codon) ac ἔλυμος Graecis dicebatur, diversa fuit, uti pluribus ostendit Salmas. ad Solin. p. 123. ubi ex arundine vascas tibias fieri solitas scribentem hunc Auctorem refellit, vel inde, quod sic, a vasco sono, quem edebant, dictae sunt. Vascum autem idem, quod leve et inane, unde vascae tibiae, quae, propter levitatem acuminis, levioribus et acutioribus modis insonapropter Quam ob causam vascam tibiam μελεγητικὸν αὐλὸν interpretantur veter. Glossae, quod in hisce artem experiri meditarique consuêssent Tibicines: μελετᾷν enim Tibicinum proprium. Unde meletari, apud Fulgentium; et commeletari, apud Hyginum, Fab. 165. Quas tibias Marsyas --- invenit, quibus assidue commeletando sonum suaviorem indies faciebat, adeo ut Apollinem ad citharae cantum provocaret etc. Vide Salmas. ubi supra p. 122. 124. et Notis ad Carin. Fl. Vopisc. c. 9. ubi inter alia, vascas tibias cum sinistris easdem fuisse, addit: nec non supra passim, inprimis voce Photinx.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.